- BOBAE Ambianorum
- BOBAE AmbianorumRigordus in anno 1104. castrum quod Bovas vocant, prope Ambianos commemorat; et Willelmus Britto Armoricus in l. 2. Philippidos, qui Bobas nuncupat, atque ita describit,Inter quae castrum Bobarum nomen habcbatClarius et titulis, et gente, situque; decorumTurribus, et muris; fossis, vallôque superbum.Nomen hodieque retinent Bobae vel Bovae. Dicuntur enim Boves, olim castrum, nunc vicus ignobilis in Ambianis, ad fluvium, qui apud Samarobrivam in Suminam decurrit. Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.